Charter Document - 04100043

Charter Document - 04100043


Charter Number: 04100043
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1256
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Heroldus diuina prouidentia abbas et conuentus in Enstorf Omnibus presentium copiam habitaris salutem in eo qui est salus omnium Stilorum testimoneo illud debet ornari negotium quod oblivuonis morbo non debet aliquatenus inpugnari Ad noticiam igitur uniuersorum uolumus peruenire quod cum ecclesia nostra quibusdam et magnis propter comparandos uictus nobis ac familie nostre esset debitis occupata domino Sifrido de Sigenhouen quandam curiam nostram dictam Sigenhouen apud Nabam sitam quam in remedium anime sue ecclesie nostre contulerat Otto de Vnterstorf pro triginta marcis ad dies uite sue et dies Elisabet uxoris sue simulque ad dies uite filii sui Heinrici cum omni fructu prenominate curie concessimus possidendam ita tamen quod post tempora trium predictorum Sifridi videlicet uxoris sue et filii sine cuiuslibet calumpnie macula quolibet nepotum sine qualicumque consanguineorum sopito iure quo nullomodo nostra ecclesia poterit in posterum inpugnari sepedicta curia debet ad nostre ecclesie usus libere redire perpetuo possidenda Vt itaque huiusmodi concessio rata et inconcussa perseueret hanc paginam scribi fecimus et tam nostris sigillis quam sigillo dicti domini Sifridi iussimus communiri Testes huius rei sunt Otto de Curia Wernherus Raubchasse Rudigerus uillicus de Bibelstorf Timo de Stritendorf Volframmus de Tewern Siboto de Puchelchinde Luipoldus frater suus et alii quam plures Datum per manum magistri Marquardi nostri tunc scolastici anno domini MCCLVI idus maii