Charter Document - 04100038
Charter Number: | 04100038 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quia strennui et fidelis refert militis ut benedicto sibi gladio pupillos et viduas et maxime pauperes Christi in quibus opera pietatis debent exerceri studeat defensare Noverint igitur tam presentes quam futuri quod ego Chvnr[adus] ministerialis Ratisponensis dictus de Hohenvels predium hospitalis pauperum sancte Katherine quod habet in Harde et in Horben et quicquid alias in districtu meo videtur habere in meam defensionem recepi specialem ita ut occasione huiusmodi defensionis pro iure advocaticio quo multi hoc tempore solent abuti ego vel aliquis heredum meorum de omnibus hospitali predicto attinentibus nichil umquam recipiam per fas vel per nefas extorquebo sed tantummodo nulla spe terreni precii fretus divine remunerationis intuitu attinentia hospitali supradicto proposse virium mearum defensabo Ut autem mee devotionis propositum firmum permaneat et ratum presentem paginam meo iussi sigillo communiri Acta sunt hec anno domini MCCLVVIII kl jvnii