Charter Document - 04100037

Charter Document - 04100037


Charter Number: 04100037
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1255
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Frater Hainricus permissione divina Chymen[sis] episcopus universis plebanis sive ecclesiarum rectoribus viceplebanis sive vicariis sive diocesis salutem in domino Licet universis in Christo petentibus nos generalem consueverimus exhibere ad illorum tamen promotionem specialiter obligamur quos devotius cultui divini nominis noscimus inservire Nos igitur necessitatem ac penuriam Christi pauperum hospitalis Ratisponen[sis] in quo indigentibus humanitatis beneficia largius inpenduntur ad memoriam revocantes vestram dilectionem in domino exortamur quatinus ipsorum nuntios cum ad vos pro petendis elemosinis venerint recipiatis benigne ipsos apud vestros subditos fideliter necnon efficaciter promoventes Nos etiam de dei omnipotentis et beate Marie misericordia et sancti Sebastiani martiris confisi meritis universis Christi fidelibus vere penitentibus et confessis qui dictis pauperibus manum porrexerint pietatis quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus Dat Muoldorf anno domini MCCLV die pentecostes