Charter Document - 04100036
Charter Number: | 04100036 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Transfer |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Notum sit omnibus presentem paginam intuentibus quod ego O[tto] dictus de Curia feodum in Gegelbach quod a domino meo in Randekke iure collationis habui hospitali sancte Katherine in pede pontis Ratispone ipsum ius collationis libere ac solute non diffideor tradidisse Insuper predictum hospitale si quis inpugnare uoluerit in ipso feodo ego testimonium coram omnibus reddere promtus sum et paratus Quod autem hoc in obliuionem non ueniat posterorum sigillo meo presentem litteram iussi roborari Huius rei testes sunt dominus Rvdgerus de Nitnavwe dominus Marquardus de Haselbach Hermannus de Kager Solbech qui est iudex et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLIIII