Charter Document - 04100031
Charter Number: | 04100031 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Ego Ortlibus de Haida notum facio omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris quibus presens scriptum fuerit recitatum quod ego curiam meam in Dench linge a domino Gozwino de Porta socero meo michi et uxori mee Chvnegvndi filie sue libere traditam hospitali sancte Katherine trans pontem Ratisponensem manu domini Paldewini ante Vrbem eiusdem curie delegatoris tradidi post mortem meam hac tamen conditione adiecta quod ego uiuens liberum habeo arbitrium cum eadem curia quidquid mihi placuerit faciendi Si autem sine testamento decessero iam dictum hospitale predicte curie in Denchlinge cum omnibus attinentibus eiusdem curie cultis et incultis libera et quieta possessione me volente et consentiente perpetualiter perfruetur sicut disposui presentibus testibus subnotatis In cuius donationis mee testimonium sepedicto hospitali presentem dedi paginam sigillo meo et testibus qui iam dicte donationi aderant confirmatam Testes sunt Fridericus super Danubio magister civium Ratisponensium Heinricus inter Latinos Otto Pragarius Chvnradus de Wihs Heinricus der Zanner Heinricus ante Vrbem Heinricus der Ower Kahmvret Karulus frate suus Levtwinus de Nivnberc Gebhardus filius suus Gerrich Heinricus camerarius frater suus Heinricus Schovp Chvnradus Rehel Livpoldus Prager Otto Veslarius Karulus der Ower Dietricus der Ower Marqvardus frater eius Fridericus filius Vtonis in Foro Vto filius suus Gerhardus inter Rasores Vlricus ante Urbem Rvdgerus Schower Sighardus frater eius Chvnradus der Redwitzer Herwicus der Dovm Albertus in Foro Reimpertus de Laichlinge Heinricus Chrvcche Chvnradus monachus Heinricus Wald Heinricus in Curia Sueuorum Heinricus der Wurtzer Ecelinus notarius civium Ratisponensium Fridericus Heinricus Arnoldus precones et alii quam plures Acta sunt hec anno incarnationis domini MCCLII