Charter Document - 04100027

Charter Document - 04100027


Charter Number: 04100027
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1252
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Chunradus dei prouidentia abbas in Enstorf omnisque conuentus ibidem Nouerint tam presentes quam post futuri presentem paginulam inspecturi quod nos ex communi consilio fratrvm nostrorum bene deliberato et decocto multiplicibus penuriis angariis molestiis nobis inminentibus predium nostrum in Perfritstorf soluens talentis cum aliis minutis domino et amico nostro Heinrico de Lengenvelt filio Hugonis pro XII talentis denariorum liberaliter quod libere ex antiquo tempore possidemus vendidimus Ne quis autem post hac contractum illum possit siue attemptet infirmare sigillorum nostrorum appensione confirmamus sub testibus iam nominandis Ego Gotpoldus prior subscribo Chunradus senior Alexander Otto Rabanus Albertus sacerdotes Dietmarus Livpoldus Heroldus Kunradus huic priuilegio subscribimus Datum apud Enstorf in die sancti Ambrosii Anno gratie MCCLI indictione nona