Charter Document - 04100026
Charter Number: | 04100026 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Cum hominis uita breuis tempore uero longum existat obliuio totam per successionem temporis gestorum excludat memoriama nisi scriptis legitimis roboretur Hinc est quod uniuersis presentem paginam inspecturis notum esse cupio quod ego Fridericus dictus Mitis plebanus sancti Georii apud pontem Ratispone pro salute anime mee ac patris mei et omnium parentum meorum hubam sitam apud Techpetn contuli post mortem meam hospitali sancte Katerine in pede pontis per manum Karoli salmanni marscalci perpetuo pauperibus ibidem commorantibus seruituram tali condicione interposita ut singulis annis proxima feria tertia post Inuocauit anniuersarius patris mei Rudgeri dicti Mitis celebretur et post obitum meum similiter anniuersarius meus ibidem peragatur Volo autem ut illo die sacerdoti ibidem celebranti quatuor denarii offerantur infirmis autem et sanis ibidem existentibus scafa siguli ut eis in cibo et potu preter statutam prebendam uberius administretur Ego autem usque ad mortem meam ob memoriam illius donacionis facte in die sancte Katerine ad altare ipsius singulis annis pro censu quinque denarios persoluam Ut autem hec donacio firma et rata permaneat et a nullo uiolari possit presentem litteram conscribi feci et sigillo meo sollempnius communiui Nomina autem testium qui huic donacioni interfuerunt hec sunt dominus H[einricus] prepositus maioris ecclesie dictus de Lercnvelt dominus H[einricus] decanus maioris ecclesie dictus Semannus dominus Ernestus canonicus sancti Iohannis frater H[einricus] magister hospitalis et frater Otto dominus Otto Pragarius dominus Fridericus in Foro et dominus Perwinus qui fuit magister pontis dominus Herwicus dictus Pollex et alii quam plures Acta sunt autem hec anno dominice incarnacionis millesimo CC quinquagesimo primo XV kalendas marcii indictione nona