Charter Document - 04100025

Charter Document - 04100025


Charter Number: 04100025
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1250
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Albertus miseratione divina Ratispon[ensis] episcopus universis presentia inspecturis salutem in eo qui salus omnium est et vita Quod sine deo nichil est validum probant inoppinati exitus eorum que provisa in bonum exitum contrarium sortiuntur In cuius rei exemplum trahimus unionem hospitalis in ponte Ratispoe ac ecclesie sancti Magni quam fiducia utriusque loci profectus perpetui feceramus in honorem dei precipue quod ipse solus occultorum cognitor deus novit Quam nostram plantationem quod deus rigare atque ad incrementum perducere non curavit patet ex defectibus inrecuperabili bus qui ex ea utrique loco visibiliter et sensibiliter evenerunt Igitur intentionem nostram semper ad beneplacitum dei quantum ipse concesserit directuri licet circa eandem unionem bona fuerit ab eventu tamen contrario edocti quod minus provide fuerit festinatum ne videamur dare causam dampnis tam inrecuperabili bus utriusque loci unionem revocamus et dissolvimus volentes ut per se uterque locus consistat deinceps sicut ante unionem et nullum decetero ad se respectum habeant alternatim ea provisioni divine singulariter commendantes quemadmodum in sui fundatione primitiva fuerant commendata Acta anno incarnationis MCCL indictione VII Datum Tispach XVI kalendas Iunii pontificatus nostri anno IIII