Charter Document - 04100024
Charter Number: | 04100024 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis [] magistro et fratribus hospitalis sancte Caterine in ponte Ratisponen[si] salutem et apostolicam benedictionem Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium desideriis favorem benivolum impertiri Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu auctoritate vobis presentium indulgemus ut cum generale interdictum terre fuerit liceat vobis clausis ianuis excommunicatis et interdictis exclusis non pulsatis campanis submissa voce celebrare divina dummodo causam non dederitis interdicto vel id vobis expresse non contigerit interdicti Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Lugdun[um] II idus Februarii pontificatus nostri anno sexto