Charter Document - 04100022
Charter Number: | 04100022 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1246 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum dei universis Christi fidelibus per Ratisponen[sem] Salzeburgen[sem] et Frisingen[sem] civitates et dioceses constitutis salutem et apostolicam benedictionem Quoniam ut ait apostulus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum Quoniam ut ait apostulus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam eternam Cum igitur sicut accepimus in hospitali sancte Caterine de ponte Ratisponen[si] ducenti et quinquaginta numero claudi debiles et cuiuslibet fere miserie pauperes commorentur et dilecti filii [] magister et fratres hospitalis eiusdem talium obsequiis intendentes facultates non habeant unde ipsis valeant necessaria ministrare ac capellam inibi de novo constructam in honore ipsius sancte intendant facere dedicari universitatem vestram rogamus monemus et hortamur in domino in remissionem vobis peccaminum iniungentes quatinus de bonis a deo vobis collatis pias elemosinas et grata eis caritatis subsidia erogetis ut per subventionem vestram ipsorum inope consulatur et vos per hec et alia bona que domino inspirante feceritis ad eterne possitis felicitatis gaudia pervenire Nos enim de omni potentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius ac ea quam dominus nobis concessit auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis benefacientibus hospitali predicto illudque in anniversario die consecrationis capelle usque ad octo sequentes devote ac venerabiliter visitantibus viginti dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus Datum Lugdun[um] XVI kalendas Iunii pontificatus nostri anno tertio