Charter Document - 04100020
Charter Number: | 04100020 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen [] Ego Chvradus de Hohenvels notum facio universis presenti scripto quod fidelis noster []lricus Winno cum quedam prediola in Harde sita domui hospitalis sancte Katherine Ratispone pro remedio anime sue parentumque suorum delegasset coramhonestis viris Marquardo videlicet putuglario imperatoris Reinbotone de Tanstein Chvnrado de Rakkendorf Volrico de Pesingen Volrico Loter Heinrico schvltheto Wiglone civibus de Novo Foro aliisque circumstantibus iure quo debuit nos eorundem prediorum essesalmannum strennue conprobavi De quibus predictis unum pecunia sua coemerat a quodam Stvlvvz cognominato alterum apud Heklinum et uxorem eius tertium apud filium Magensonis quartum vero cum habuisset iure obligationis a nepte sua Hiltpurga et filia eius pro duabus libris domus hospitalis VI libris super erogatis idem prediolum in suamredegit proprietatem Insuper prefatus Volricus advocatiam ecclesie in Harde et dotis ecclesiastice quam emerat apud Heinricum de Steten pro III libris solventem pro iure suo VII metretas avene mensure de Berharthvsen et ovem unam vel VII denarios cum omnibus pertinentiis suis tam agris quam silvulis et pomeriis requisitis et requirendis domoque cum area ecclesie consita domui contradidit hospitalis tali firmitate quod nullam habet deinceps eadem retrahendi potestatem Verum nec ipsis fratribus hospitalis prescripta prediola vendere aliquatinus vel alienare licebit Nos igitur secundum ius salmanni contranos sicut premissum est a sepe dicto Volrico contestatum instantem eius petitionem compromisimus fideliter iam dictas donationes domui hospitalis fide inviolabili conservare Que cum ita sint gesta presenti cedula et sigilli nostri et putuglarii appensione confirmamus Acta sunt hec anno domini MCCXLV in domo putuglarii Rat[isponensis] XIIII kalendas Martii in die sancte Ivliane