Charter Document - 04100019

Charter Document - 04100019


Charter Number: 04100019
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1244
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen [] Ego Volricus de Pesingen protestor per presentia quod cum pauperes hospitalis sancte Katherine in ponte Rat[isponensi] comparassent predium Geswelle liberum ab omni advocato ipsum mihi commiserint defendendum propter deum sine omni utilitate preter meritum anime sine tytulo qualiscumque iuris temporaliter tantum ad aliam personam quandocumque voluerint transferendum Sicut ergo nec ego ipse quicquam iuris in eodem predio me habere profiteor hic nec pueros meos si tamdiu advocatus eorum extitero ex procuratorum eorundem pauperum voluntate Igitur cum proprium sigillum autenticum non habeam hanc mee professionis cartulam sigillis dominorum canonicorum ecclesie maioris et domini mei Chvonradi de Hohenvils placuit communiri Datum Rat[ispone] anno domini MCCXLIIII XVI kalendas Maii indictione prima