Charter Document - 04100018
Charter Number: | 04100018 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Transfer |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Ego Chunradus dei gratia Ripensis ecclesie prepositus omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in salutis auctore Quia in evum vivit quicquid scriptis mandatum fuerit nosse cupio tam posteros quam modernos quod Liutwinus Gretzarius visa oportunitate porciunculam aree sue fratribus hospitalis cum haberent aream sibi conterminam et eandem iam necessario preordinarent edificandam ad instaurandam imminentis edificii capacitatem pro commertio alicuius pecunie ad tempora trium magistrorum primi videlicet Vlschalci et aliorum duorum sibi succedentium accedente uxoris sue consensu contradidit et indulsit prius tamen meo fratrumque meorum arbitrio super hoc humiliter postulato talique sub pactione concesso ut iam dicti fratres singulis annis in nativitate domini pullum unum nobis pro censu et geste rei testimonio persolvant Quo facto ad instantem et devotam eorum petitionem presentem cedulam conscribi et sigilli nostri munimine subscriptis testibus mandavi diligentius roborari Testes Heinricus Herbordus sacerdotes ecclesie Chunradus sacerdos hospitalis Otto sacerdos et monachus de Richenbach Heinricusc doctor puerorum Wernherus fratruelis prepositi Engilp[er]ht officiarius Alrammus Heinricus servi Vlrich der Strovz et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCXLIII indictione XI Datum XVII kalendas Augusti