Charter Document - 04100017
Charter Number: | 04100017 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Chunradus dei gratia prepositus et conventus sancti Magni ecclesie Ripensis Ratispone universis presentia inspecturis salutem in eo qui salus omnium est et vita In robur subsequentium notum esse cupimus presentibus et futuris quod cum area contigua cymiterio hospitalis in fine vacaret a quibusdam cognomine Zieher respitientes necessitatem ipsius hospitalis magis propter premium eternum quam propter rei cuiusquam emolumentum eam concessimus hospitali ad censum X denariorum annuatim inde in festo sancti Emmerammi et in nativitate domini pullum unum nostre ecclesie persolvendum ad terminum trium personarum magistrorum videlicet hospitalis fratris Volscalci et duorum sibi singulariter succedentium possidendam Huius rei testes sunt Heinricus Herbordus sacerdotes ecclesie beati Magni Heinricus magister Chunradus sacerdos in hospitali Egelolfus Vlricus Chunradus Geroldus fratres hospitalis Heinricus der Scherzer Levtwinus der Grezer Vlricus Stravz Fridericus Breuis Otto Zwenel et alii quam plures Ut autem hec nostra concessio rata permaneat hospitali memorato per predictorum tempora personarum cartulam hanc concessionis eiusdem continentem seriem sigillo nostro placuit confirmari Actum anno domini MCCXLII indictione XV Datum II non maii