Charter Document - 04100016

Charter Document - 04100016


Charter Number: 04100016
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Absolution
Date: 1241
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Aldricvs dei gratia Tridentine ecclesie episcopus universis Christi fidelibus hanc paginam inspecturis Tridentin[ensis] diocesis salutem in domino Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout unusquisque gessit in corpore sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eorum initia seminare in terris que reddente domino cum multiplicato fructu in celis colligere debeamus firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam eternam Cum igitur sicut per litteras venerabilis Ratisponensis episcopi intellexerimus hospitale sancte Katherine situm in Ratispona iuxta pontem sit pressum nimia paupertate maxime quia plantatio est novella ad sustentationem pauperum quorum ibidem per gratiam Iesu Christi necessitatibus subvenitur propter gwerras que terram undique occuparunt sufficere sine bonorum hominum auxilio non possit universitatem vestram monemus in domino et hortamur atque in remissionem vobis iniungimus peccatorum ut de bonis a deo vobis collatis pauperibus supradictis et eorum nuntiis largas elemosinas et gratia caritatis subsidia erogetis ut per vos ipsorum inopie consulatur et vos per hec et alia bona que domino inspirante feceritis ad eterna possitis gaudia pervenire Nos igitur auctoritate dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli et beati Vigilii gloriosissimi martyris patroni nostri confisi omnibus qui de suis illuc aliquid facultatibus erogaverit XX dies criminalium de iniuncta sibi penitentia relaxamus Datum anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo indictione XIIII die XV intrante mense Januarii in Tridnto in palatio episcopali presentibus magistro Wolrico scolastico canonico Trident[ine] domino B[er]toldo capellano predicti domini Ald[rici] venerabilis episcopi Trident[ine] Pelegrini Coxe notario Litoldi et Odolrici et A[delpretoicardo]