Charter Document - 04100015
Charter Number: | 04100015 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Sifridus miseratione divina Ratisponen[sis] episcopus imperialis aule cancellarius Notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod Vlricus Winno et Engla uxor sua in nostra constituti presencia septem predia in villa Harde cum omnibus attinenciis eorundem quesitis et inquirendis et insuper advocatiam super ecclesiam ibidem et super predicta predia necnon super dotem ecclesie pro remedio animarum suarum hospitali trans pontem Ratisponen[sem] cum omni integritate et sine cuius piam contradictione libere tradiderunt iure perpetuo possidenda Ne autem tam sollempnis donatio postmodum alicui vertatur in dubium presentes litteras sepedicto hospitali tradidimus sigilli nostri munimine roboratas Huius rei testes sunt Eberhardus maior prepositus Semannus archidyaconus Vlricus de Dormbech Albertus de sancto Kastulo Heinricus de Rasche canonici ecclesie kathedralis prepositus de sancto Magno prepositus de Pergen decanus de Tvoklingen Sighardus de Flexoede plebanus de Perhartshvsen plebanus de Tispach plebanus de Perge plebanus de Hembavwer magister Vlschalcus frater Egelolfvs frater Wolframmus frater Chvnradus de Prveveningen Dietricus de Motzingen Lvodwicus frater suus Fridericus filius Witmari Fridericus der Witmanger Mingotus servus Winnonis et alii quam plures Dat Ratispone anno domini MCCXLI in idibus januarii indictione XV pontificatus nostri anno XV