Charter Document - 04100014

Charter Document - 04100014


Charter Number: 04100014
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1240
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Sifridus miseratione divina Ratispon[ensis] episcopus imperialis aule cancellarius notum facimus universis presentium inspectoribus quod Otto quondam iudex noster in Tispach et Mehthild[is] uxor sua cum assensu Merkelini filii sui et filie sue Mehthildis apud Tispach in nostra presentia constituti quandam curiam in Frantenhvsen quam hactenus nomine proprietatis possederunt per manus Ratoldi de Tispach eiusdem curie salmanni hospitali trans pontem Rat[isponensem] eodem proprietatis titulo sine contradictione cuiuspiam tradiderunt In cuius rei memoriam presentem litteram conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari Huius rei testes sunt Herwicus decanus de Vihtpach Frid[er]icus plebanus de Livchinge Chvnr[adus] plebanus de Ahbach Laici Chvnr[adus] de Svenchinge Otto de Cheveringe Gotfridus de Griescenbach Chvnr[adus] miles de Egelolfsheim Gotschalcus de Tanpach Frid[er]icus Schermer Chvnradus Poelnchov[er] Vlricus de Laichelinge Diet[ri]cus de Motzinge Heinr[icus] de Eb[er]spivnt Heinricus Cimb[er]er Frid[er]icus de Armansp[er]ge Chvnr[adus] filius Chvnr[adi] de Lvt[er]bach P[er]htoldus de Dingoluinge Alb[er]o Ledeger Rvdeg[er]us de Celle sagittarius H[er]twicus de Helmenchove Chvnr[adus] Gogel Vlricus cellerarius Arnoldus Rat[isponensis] Heinr[icus] sagittarius de Gadem Chvnr[adus] Pezchov[er] Liebardus de Mvend[ra]chinge Frid[er]icus de Svenchinge P[er]htoldus Vngesin Siboto Tvesel Wolframmus G telchov[er] Heinr[icus] Schreier et alii quam plures Actum apud Tispach anno domini MCCXL pridie nonas Septembris pontificatus nostri anno quartodecimo