Charter Document - 04100013
Charter Number: | 04100013 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Will |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Cum diligens observatio in ordinandis testamentis et sollempnitas militibus propter nimiam imperitiam imperialibus constitutionibus remissa sit et privilegium militum sit ut ipsorum testamenta quoquo modo facta fuerint rata permaneant et inconvulsa tamen ut sinceritas mee voluntatis hinc inde remota fraude et omni dolor firmiter observetur ego Heinricus cognomine Sinuel anno gratie MCCXXXVIII regnante Frid[er]ico Romanorum imperatore tempore Sifridi Ratispon[ensi] episcopi pontificatus eius anno XII tenore presentium et auctoritate universitati singulorum et omnium constare volo et patere quod ego lego intuitu pietatis et nomine testamenti condo domibus religiosis fratrum predicatorum et minorum et hospitali civium et leprosorum in Ratispona domum meam inter gladiatores et vineam in Reinhus ita tamen quod ex predictis solvantur V libre sororibus ante urbem et alie V sororibus Rvodolfi et hec omnia post mortem uxoris mee effectum habebunt Item curiam in Pusenchouen lego conventui in superiori monasterio ita tamen quod ex ea dabuntur viginti libre in succursu terre sancte secundum consilium prioris fratrum predicatorum et cardiani minorum et commendatoris fratrum theuton[icum] in Ratispona Alioquin predicti rectores potestatem habebunt et ius vendendi predictam curiam et quicquid ultra summam XX librarum fuerit exinde ematur predium et sic transeat in dominium monasterii predicti Item lego predicto monasterio Diemuth et Adelheit filias Conradi de Ghiselinge et volo quod feuda a me habita non ab heredibus meis sed ab ipso monasterio recipiant Item lego Hartuwicum eidem monasterio Item eodem iure ordino curiam meam in Herlinge filie mee Elisabeth Item ad fabricam parrochialis ecclesie superioris monasterii de bonis meis unam libram et plebano dimidiam et sociis suis dimidiam Item tenore presentium libere dono sine conditione uxori mee Wilbirgi domum meam super Danubium et vineam in Tgrehaim que quondam fuit Wlleis et ibidem vineam quam excollit Hartuwicus Mvoel et aliam vineam in Wisenthaim Item profiteor quod domus in que habito ipsi obligavi pro XL marcis quem libere teneat quo usque ab heredibus redempta fuerit Item habebit tres vineas in Tgerhaim quas excollit Coradus iuxta Fontem et Conradus filius Rufi Item curiam in Vreishaim et predicte tres vinee cum curia predicta post mortem ipsius redibunt ad heredes Ut autem hec perpetua sint et robur habeant firmitatis munimine sigillorum fratrum predicatorum et custodis fratrum minorum Bavvarie et meo ipsas literas testamenti muniri feci et roboravi Testes Conrad[us] prior predicatorum Berthold[us] custos minorum Dietricus quondam prior Vlric[us] lector Heinric[us] quondam prepositus in Ost[er]hove fratres predicatores