Charter Document - 04100010
Charter Number: | 04100010 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Ego frater Vlscalcus hospitalis Ratispon[ensis] summus magister omnibus salutem in perpetuum Noverint universi quod Gebhardus lankravius in Levkkenb[er]ge adtraxit sibi homines hospitalis Ratispon[ensis] quos a domino Ratispon[ensi] episcopo perpetualiter susceperant Cum igitur lankravius conscius factus est quod predictos homines nullo iure sibi usurpavit in festo Primi et Feliciani in Napvch predictos homines liberos coram multis hospitali resignavit et hii sunt homines Arnoldus de Vlsenbach et P[er]htoldus connatus eius ibidem et alii cum eisdem quam plures Ut hec vera sint et sic in evum permaneant litteram hanc conscribi fecimus et sigillo roborari fecimus testibus subnotatis et hii sunt Vlricus de Walt[ur]n Vlricus Storo Chunradus de Waldaowe Alb[er]tus de Mvra Eb[er]hardus de Lasan Frid[er]icus de Tenesperge Frid[er]icus de Orosowe P[er]eg[ri]n[us] de Trutenb[er]ge et Marq[ua]rdus frater eius Vlricus de Kaltentale Acta sunt hec anno domini millesimo CCXXXVII IIII kalendas Julii