Charter Document - 04100008

Charter Document - 04100008


Charter Number: 04100008
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1236
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Reihza dei gratia superioris monasterii sancte Marie abbatissa Noverint presentes et futuri quod cum Petrus et uxor eius Alheidis aream quandam in occidentali parte contra faciem ecclesie sancti Iacobi sitam aliquo tempore a nobis possedissent ipsi eam nobis libere resignarunt Nos vero ad ipsorum instantiam aliorumque virorum honestorum eandem aream Alberto genero Heinrici filii Tymonis et uxori sue Perhte et Alheidi filie fratris sui iure civili concessimus possidendam Hac vero expressa conditione ut singulis annis in festo sancti Emmerammi XXXI denarios exinde persolvant et post mortem ante nominatarum personarum trium ad ecclesiam nostram cuius propria est libere devolvatur Ne autem hec nostra concessio ullo possit turbari offendiculo presentem paginam exinde conscriptam cum appensione sigilli nostri testiumque subscriptione roboravimus Testes sunt Heinricus prepositus superioris monasterii Heinricus miles de Chazpach Heinricus plebanus in Pvlenhouen Liebhardus camerarius de Tegernheim Heinricus iudex in Ellenpach Gump[er]tus cellerarius H[er]mannus granatarius et frater eius Chunradus Reiherus pistor Heinricus et Perhtoldus ecclesiastici Hartwicus et Heinricus coci Rvdig[er]us et H[er]wicus magistri edificiorum Heinricus Svpan et Chunradus balneatores iuvenis Baldewinus et Heinricus Vorburch Heinricus filius Tymonis Vlricus et Chunradus frater suus pagani Fridricus in Foro Hawart sartor et frater suus Rup[er]tus Heinricus frater Alb[er]ti Levtwinus Stakel Vlricus servus Heinrici Vlricus Checher Reinhardus Hvmbel et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCXXXVI indictione IX III nonas Junii