Charter Document - 04100007

Charter Document - 04100007


Charter Number: 04100007
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1235
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Willehalmus dei gratia abbas et totus conventus ecclesie Walerbacensis Cysterciensis ordinis omnibus in perpetuum Quia hominum actis firmitate memoriaque dignis per scripture remedium contra dolos et oblivionis vicium salubriter subvenerunt per scriptum presens notum facimus universis presentibus et futuris quod cum ecclesia nostra esset sub dampnis usurarum debitis involuta metuentes usuras serpere in iacturam consulcius videbatur ut uno membro redituum nostrorum resecto per vendicionem aviditatem restringeremus usure quam per eam in toto reddituum nostrorum dampnorum scandala pateremur Eadem igitur consideracione ut a debitis absolveremur unum membrum reddituum nostrorum curiam videlicet Ovheim iacentem apud Teinmaringen amputavimus eam fratribus et pauperibus et ipsi domui hospitalis sancti Ioh[ann]is super ponte Ratispone de communi omnium nostrorum consensu vendendo pro LIII libris cum omni iure proprietatis cunctisque attinenciis silvis agris pratis pascuis atque rivis quesitis et quirendis obligantes nos ad hoc per presentia quod eandem curiam ipsis ab omni iusta impeticione si quam eis super illa mota fuerit absolvemus et si absolvere nequiverimus pecuniam pretaxatam eis restituemus sine quolibet contradictionis obstaculo aut defectu Ut autem nostra vendicio circa eandem curiam predicte domui rata permaneat possessione sua in ea nec a nobis nec a quibusquam nobis in ecclesia Walerbac[ensis] succedentibus modis aliquibus perturbanda presens scriptum in robur eius confectum sigillo nostro ac testium subnotacione placuit communiri Testes hii sunt de nostro collegio Ratebor et Hermannus quondam abbates Metheus prior Heinr[icus] subprior Maquardus cantor Heinricus cellerarius Dietricus subcellerarius Willehalmus hospitalensis Chvnr[adus] Grans infirmarius Hvgo Portenarius Perhtoldus Saccus Laici Goezvinus apud Portam Heinr[icus] Sinewelle prepositus superioris monasterii Livpoldus Prager Goezwinus bi der Were Heinricus Zanner Prvno de Ehchirchen ivdex Rapoto quondam scultetus Alhardus Seze super Danubio Heinr[icus] Mitis Chvnr[adus] Nitenawer Rvdigerus super Danubio et alii quam plures Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCXXXV Dat Ratisp[one] eodem incarnationis anno IIII non marcii indictione nona