Charter Document - 04100006
Charter Number: | 04100006 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini Amen Lodewicus dei gratia I palatinus comes Rheni dux Bawarie omnibus in perpetuum Notum esse volumus universis tam futuris quam presentibus quod cum Conradus de Heresingen ministerialis noster esset advocatus super bonis Assach procuratores hospitalis in fine ponti Ratis[pone] siti cuius eadem bona sunt eandem advocatiam redimerunt pro quadam summa pecunie de manu predicti Conradi in manus nostras et nostrorum heredum Profitemur autem prescriptum presens quod nos et heredes nostri eadem bona usibus eiusdem hospitalis tueri debemus sine omni dampno hospitalis et eorundem bonorum nullam pro defensione bonorum eorundem nec de ipsis bonis nec de cultoribus eorum nec de hospitali aut eius procuratoribus utilitatem exspectaturi aut quicquam pro ea modo aliquo exacturi Acta sunt hec anno incarnationis domini MCCXXIIII indictione XII VII id februarii Datum eodem incarnationis anno eademque indictione XIII kalend marcii