Charter Document - 04100005
Charter Number: | 04100005 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis amen Ego Chuonradus dei gratia Ratisponensis ecclesie episcopus omnibus in perpetuum I Meritorium quidem est atque salubre ad omnes fideles manum pietatis extendere maxime tamen profectui eorum intendere nos oportet quos mutuo respectu spetialis iurisdictio nobis obligat et obedientia ipsisque in quantum possumus protectionis nostre gratiam impendere ac provisionis sollicitudinem adhibere Igitur hospitale situm Ratispone aput ecclesiam beati Johannis habundans pauperibus tenue autem in redditibus per quod deus clementer suis fidelibus providit ut videlicet ipsi suis elemosinis sustentando pauperes ibidem confluentes peccata sua deleant una cum redditibus hiis prediis scilicet Hoehenberch Hovsingen Wier et prediolo Reitenbach et predio Kansteine et una curia et una hvoba et IX areis Alburch et hvoba Trovbelingen et una curia Svnchingen et hvoba Oprehtkoven et hvoba Helmkoven et hvoba Leichelingen vinea una Wisent vinea una et dimidia et orto Pfaffensteine curia Krappenhouen curia Seilenhoven quatuor hvobis et quinque areis Lvog curia Povcekoven curia Holtzlvten area Reinhovsen domo et eius area item area aput Aehkirchen orto in orientali parte et orto in occidentali parte Ratispone et cum omnibus aliis eius attinentiis atque possessionibus iuste possessis et in futurum iuste possidendis sub beati Petri et nostram protectionem suscipimus specialiter preter generalem providentiam qua sumus aliis obligati inhibentes sub pena excommunicationis ne quis possessiones dicte domus pauperum habitas et habendas comburendo depredando iniuste impetendo vel obligando vel aliquo modo debeat vel audeat invadere minuere vel auferre Si quis autem hanc nostre protectionis formam sua temeritate infringere attemptaverit indignationem omnipotentis dei et beati Petri et excommunicationis nostre sententiam se noverit incursurum successores quoque nostros episcopos per nomen domini et tremendum diem iudicii adhortamur ut et ipsi prelibate domui hanc nostre spetialis protectionis gratiam conservent et impendant per conservationem huius nostri statuti suis statutis robur firmius facientes Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCXVII Indictione quinta Data Ratispone decimo kal maii episcopatus nostri anno tertio decimo