Charter Document - 04100004

Charter Document - 04100004


Charter Number: 04100004
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Transfer
Date: 1217
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In Nomine Sancte et Individue Trinitatis Amen Ego Chvnradus Dei Gratia Ratisp[onensis] Epis[copus] Omnibus in Perpetuum I Quia vicium oblivionis ex processu temporum et fragilitate mortalium acta hominum utilia sepelire solet frequentius salubriter ad inventum est scripture remedium ut que forte tolleret vel evacuare posset oblivio per scripture beneficium hominum memorie reserventur Hac sane consideratione universis Christi fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus quod nos animadvertentes digne placandum fore interdum eum quem non sepe verum semper ostendimus ob reverentiam gloriose virginis Marie ac beati Joh[ann]is in remedium anime nostre allodium Hoehenberch cum ecclesia hominibus vinetis pratis et nemoribus et agris et omnibus attinentiis extra terminos et infra cultis et incultis cognitis et incognitis hospitali sancti Joh[ann]is Ratispone ubi deus in suis minimis honoratur nullo prorsus contradicente libere donavimus presentibus choro et ministerialibus atque burgensibus aliisque quam pluribus hominibus cuiuscumque conditionis Igitur ne quis in posterum huic nostre donationi contraire vel eam aliquo modo infringere possit vel debeat hanc paginam sigillo nostro et testium subnotatione fecimus communiri Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem Jesu Christi et gloriose genitricis sue beatique Joh[ann]is et omnium electorum dei se noverit incursum Testes autem hii sunt clerici Goetefridus maior prepositus Chvno decanus Eberhardus comes de Abensperch archidiaconus Vlricus de Werde archidiaconus Wernhardus de Jvdenbrvke archidiaconus Fredericus de Brvkeberch prepositus de Orengov Heinricus de Mosen prepositus sancti Joh[ann]is magister Robertus scolasticus Chvnradus prepositus de Pilstingen magister Hvgo Chvnrad[us] de Svzenbach cellerarius Vlricus de Salah custos et vicedominus Dietric[us] de Schoenenuelt Hvgo de Lerchenuelt Fredericus puer Vlricus scriba Albertus de Grindelah Vlricus de Talmezingen magister Hermannus Fredericus maior plebanus Eberhardus de Rvssingen Gvntherus Chvnradus Westerburgere Eberhardus notarius noster Laici Chvnradus de Hohenuels Ratoldus de Perg Heinricus de Eberspivnde Arnoldus de Schoenenuelt Heinricus et Chvnradus et Ortliebus fratres de Sirichingen Hermannus de Liehtenberch Willehalmus et Baldwinus ante urbem Goezwinus bi dem Bvrgedor Goezwinus bi der Wer Willielmus super Danobio Chvnradus de Gebelkoven Chvnradus et Wernhardus fratres in Heida Ekebertus inter Latinos Rodegerus prepositus et thelonearius orientalis partis Robertus Kergel iudex Karolus Kergel marscalcus Karolus Rex Chvnradus et Karolus fratres dicti Grens Vlricus de Pentelingen Chvnradus ante Superius monasterii Engelbertus Angast Heinricus et Rodegerus fratres apud capellam Rodegerus et Lovtwinus et Vlricus filii Heinrici apud capellam Livpoldus Prager Otto de Kefringen Siboto super Danobio Bvrkardus et Siboto et Heinricus dicti Zanner Hertwicus super Danobio Chvnradus de Wisent marscalcus Fredericus cellerarius de Stovfe Chvnradus dispensator de Koelenbach Chvnradus de Diethohskirchen cellerarius Heinricus Osterman camerarius Rapoto camerarius Ortwinus camerarius Heitvolc[us] ecclesiasticus et alii quam plures Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCXIII non Marcii Dat Ratisp[one] anno dominice incarnationis MCCXVII indictione quinta terciodecimo kalen maii episcopatus nostri anno terciodecimo