Charter Document - 04100003

Charter Document - 04100003


Charter Number: 04100003
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Purchase
Date: 1213 - 1214
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis amen Ego Chvonradus dei gratia Ratisp[onensis] episcopus omnibus Christi fide libus salutem in perpetuum Noverit tam futurorum quam presencium universitas quod cum circa domum hospitalem ecclesie sancti Johannis contiguam nostra sollicitudo attendisset incommoditates pauperum et communicato civium nostrorum assensu et beneplacito domum cum area eius ad opus pontis huc usque habitam per concambium alterius domus conquisivi issemus tum propter erem tum propter aquam tum propter quam plures commoditates egrotancium ad in firmariam ibidem edificandam domum prenominatam que prius hospitale fuit pauperumque recepta culum statuimus eorum usibus inseparabiliter servituram Ne igitur successorum nostrorum episcoporum aliquis vel alius quiscumque domum prelibatam usibus novi hospitalis et pauperum ibidem commorantium alienare pre sumat vel attemptet hanc presentem paginam munimine sigilli nostri et subscripcione saniorum qui huic nostre institucioni suum adhibuerunt pium assensum fecimus corroborari Dominus Karolus in Ivdenbrvke Heinricus aput capellam Chvonradus Graensel et frater eius Karolus Rvopertus iudex Rvodolfus Rovzaere Volricus Groppel Albertus de Tigingen Willielmus super Danubio Goezwinus iudex Goezwinus Naebeger Willielmus et Paldewinus fratres ante urbem Heinricus Galm Lvtwinus in Prvnneleit Livpherus Dietmarus super Danubio Haertwicus super Danubio Wolframmus Vvrm Razo Wichpertus Zeizfridus Ovto in Foro Paldewinus Nvzel Ekebertus causidicus et alii quam plures