Charter Document - 04100002
Charter Number: | 04100002 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1211 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Chunradus dei gratia Ratisp[onensis] ecclesie episcopus universis Christi fidelibus salutem in perpetuum Notum sit omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus quod Imma uxor Rihperi militis de Hohenuels devota et dum viveret salutem anime predeliberans allodium suum curiam unam et unum molendinum liberum ab omni impetitione in remedium anime sue testamentum faciendo hospitali sancti Johannis in Ratisp[one] ad usus pauperum ibidem tunc presentium et futurorum pie ac libere donavit in villa dicta Silinhouen collocatum ea quo decedente predictus vir eius Rihperus per manum legatoris illius allodii Chunradi nobilis viri de Livuansdorf quemadmodum ipsa fecerat et per maritum eius etiam fieri petiverat ne posset haberi suspectus in posterum uxore sue donationem iteravit et iteratam confirmavit Igitur quia donationem illam Chunrado de Livuansdorf eiusdem allodii legatore nobis et choro fidem faciente ac civibus Ratisp[onensium] presentibus facta esse scimus ne super ea in posterum aliqua possit oriri calumpnia presentem paginam sigillo nostro et sigillo chori atque sigillo civium Ratisp[onensium] et subscriptione testium qui interfuerant fecimus roborari Testes hii sunt Rubertus Kargili Heinricus apud capellam prepositus de Bilstingen Wernhardus de Judenbrucge Heinricus de Mosine Herrandus Chunradus Marquardus de Veteri Capella Chunradus Wernhardus in Heida Fridiricus Hartwicus niger Rudigerus Heinricus Saccus Hermannus Dirsinzingare Wicgerus Zeizfridus Wittmarus Heinricus Chribel et frater eius Muto in Foro Rupertus des Herren Hiltmars eninkel []lricus sartor Chunradus de Scrotshouen Chunradus pincerna Chunradus marscalcus Chunradus de Diethoheschirchen Hartwicus de Egillolfesheim Heinricus Osterman Herbordus de Sulzpach Fridiricus cellerarius Berhtoldus []lricus Ludewicus fratres hospitalis Ecgehardus ecclesiasticus []lricus de Salah Chunradus filius Thelonerarii Livtwinus Bocsteche Anno domini nostri Iesu Christi MCCXI script sunt littere iste