Charter Document - 04090017
Charter Number: | 04090017 |
---|---|
Cartulary Title: | Archiv Ceské koruny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1284 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Wencezlaus dei gratia dominus et heres regni Boemie et marchionatus Moravie Si cunctos decet principes predecessorum suorum quibus nulla propinquitatis astringuntur linea voluntatem firmiter observare multo magis illos decet suorum maiorum vota cum effectu inviolabilis observantie prosequi qui non alienis fortune suffragio sed parentibus nature ac legis inperio ut sui succedere dinoscuntur heredes Per hoc igitur privilegium noscat tam presens etas quam successura posteritas futurorum quod nos beneplacitum olim domini O incliti quondam regis Boemie patris nostri observare atque observari facere cupientes donationem civitatis Notalitz cum villis silvis pratis pascuis aquis aquarum decursibus rubetis agris cultis et incultis exstirpationibus factis et faciendis et demum cum omnibus iuribus et attinentiis dictarum civitatis et villarum tam nunc sitarum quam in posterum in prediis vel exstirpationibus ad eamdem civitatem spectantibus situandarum seu ponendarum quam dictus pater noster fecit claustro Sancte Corone quod ipse fundavit ratam et gratam habentes presenti privilegio confirmamus et privilegiantes eandem donationem omni libertatis et immunitatis privilegio Eximimus dictam civitatem Notalicensem cum omnibus et singulis supradictis ad eamdem civitatem spectantibus ab omni exactione et vexatione iudicum monetariorum theloneariorum et qualibet violentorum infestatione nec non et a violentia persone cuiuslibet cuiuscunque conditionis existat et quod propter aliquam culpam nullus ex hominibus in prefatis civitate aut villis residentibus citari vel trahi debeat aut valeat ad iudicium vel coram alio conveniri nisi ad Pragense iudicium coram nobis aut beneficiariis Pragensibus in ipsa Praga vel coram iudice dicti claustri et omnino dictas civitatem villas et ipsarum attinentia gaudere volumus qualibet immunitate qua olim prefatus pater noster gaudere voluit dictum claustrum prout in ipsius claustri fundationis privilegio plenius continetur In cuius rei testimonium et robur perpetuo valiturum presens privilegium fieri et sigillis nostris fecimus communiri Datum Prage per manus magistri Welizlai Pragensis et Wissegradensis canonici anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto quarto Idus Januarii duodecime indictionis