Charter Document - 04090016
Charter Number: | 04090016 |
---|---|
Cartulary Title: | Archiv Ceské koruny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1284 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Vencezlaus dei gratia dominus et heres regni Boemie et marchionatus Moravie Opus pietatis facere credimus si ad honestarum petitiones personarum benefacta olim domini Otakari quondam regis Boemie patris nostri privilegiali constitutione novantes nostre ratificationis robore stabilimus Per hoc enim idem pater noster efficitur celebris claritate memorie quodammodo redivivus et dum ipsius voluntatem in hiis precipue que pro anima sua fecit assensu prosequimur comite eterne vite quod est multo prestantius ipsum fieri participem reputamus Istius igitur scripti tenore noverint universi tam presentis etatis homines quam future quod vir honorabilis Bartholomeus venerabilis abbas monasterii de Sancta Corona nobis quoddam privilegium presentavit a dicto quondam patre nostro dicto concessum monasterio attente supplicans quod ipsum et in ipso contenta ratificare confirmare atque innovari facere dignaremur Erat autem ipsum privilegium non abolitum non abrasum non cancellatum nec in aliqua parte sui vitiatum sigilli dicti patris nostri roboratum munimine ac ipsius continentia per omnia talis erat Nos autem dicti abbatis petitionibus aurem benivolam inclinantes considerantes quoque quod in hoc pii succurreremus ope suffragii nostri anime genitoris dictum privilegium in presens transferri et innovari fecimus et ipsum atque contenta in ipso ratificantes istius tenore privilegii confirmamus volentes ut valeant et stabili semper vigore valitura persistant Preterea quia dictus dominus pater noster ab abbate et generali capitulo Cysterciensi obtinuit ut dictum claustrum de Sancta Corona exemptum a claustro Sancte Crucis cui prius suberat monasterio de Plass eiusdem ordinis et in terra nostra sito filiali subiectione subiacere debeat vel subesse in hoc etiam voluntati dicti patris nostri concurrimus et ut Plassensi monasterio dictum claustrum de Sancta Corona ut matri filia subiaceat volumus et optamus Ad hec de mera liberalitate atque in remedium anime dicti patris nostri adicimus dicti monasterii de Sancta Corona gratiosius libertati ut propter aliquam culpam nullus ex hominibus dicti monasterii citari vel trahi valeat ad iudicium aliud vel coram alio conveniri nisi coram nobis et beneficiariis Pragensibus et in Praga vel coram iudice dicti claustri In quarum rerum testimonium et robur perpetuo valiturum presens privilegium fieri et sigillis nostris fecimus communiri Datum Prage per manus magistri Welizlai Pragensis et Wissegradensis canonici prothonotarii regni nostri anno domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto quarto Idus Januarii duodecime indictionis