Charter Document - 04090013
Charter Number: | 04090013 |
---|---|
Cartulary Title: | Archiv Ceské koruny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis amen Otakarus dei gratia rex Boemie dux Austrie et Stirie et marchio Moravie omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis in perpetuum Conditori ac rectori universorum domino deo cuius potentissima providentia nos qui potestatibus presidemus in sublimitate constitutos sublimi sue potentie fecit esse conformes subici devotissime votaque magnifica vovere et reddere exigimur merito et tenemur Equidem qui potentes non abicit cum et ipse sit potens pia quoque vota potentium non contempnit Quapropter nos qui ipsius gratia progenitorum nostrorum dignitates potestates ac copiarum omnium plenitudinem possidemus inter alia fidelitatis obsequia quibus eius munificentie intendimus respondere monasterium Cysterciensis ordinis ad ipsius gloriam in honore beate et gloriose dei genitricis Marie construere decrevimus pro anime nostre ac progenitorum nostrorum remedio et salute ipsum quoque monasterium ob reverentiam sancte spinee corone volumus ad Sanctam Coronam ab omnibus nominari assignantes ordinationem ipsius coenobio Sancte Crucis Presentibus etiam nobilibus et baronibus nostris eundem locum dotavimus predio nostro Bolotitz dicto [donatione] libera et sollempni cuius predii termini in parte meridiana metis Tevtonie coniunguntur prout fontes et rivi influunt cum aquis pluvialibus nostro regno et in parte occidentali usque in Prachatitz ad predium Wischgradensis ecclesie extenduntur et per viam qua de Patavia ad regnum nostrum venitur usque ad rivum Obschi dictum porriguntur inde ad rivum Cesschin inde per rivos Korenatetz et Klopotnj ad rivum Cremesschnj ab hinc in parte aquilonis per rivum Wudika ad locum ubi rivus Rapotscha monti affluit qui Vorruhob appellatur de vertice huius montis ad rupem dictam wlgariter Psilepin inde per summitatem montium Buleb et Huba ad montem Naklethi ab hinc descendunt per rivum Huzzni et circueunt ac includunt totum predium Crenowo Claden Zahorn et Kayowo dictum prout ipsius predii mete antiquitus sunt distincte Ab hinc in parte orientali extenduntur ad montem qui Radisch nuncupatur Exinde pretereunt predium Hyrzonis et transeunt flumen Wlthaam ad terminos Teutonie supradictos Quecumque igitur hiis terminis includuntur in agris silvis pratis pascuis cultis et incultis aquis aquarumque decursibus piscinis piscationibus molendinis fodinis quesitis et inquirendis cum omni prorsus terrena utilitate et cum monte qui dicitur castrum Dyrizlai cunctisque rite dicendis et privilegio pro religiosorum libertate et pacis plenitudine inscribendis excepta villa Zahor quam cum agris et campis adiacentibus Wittigo nuper a Zezoma comparavit ad quam nichil penitus de silva noscitur pertinere Ea quoque plena libertate et iurisdictione qua nos et progenitores nostri ipsum predium possedimus sine qualibet diminutione contulimus monasterio memorato Volentes ipsum ab omni exactione et vexatione iudicum monetariorum theloneariorum seu qualibet violentorum infestatione esse liberum et inmune unde statuimus ut nullus iudicum monetariorum seu quorumlibet villicorum et officialium nostrorum in prediis prefati monasterii iuris quippiam sibi audeat vendicare vel violentie aliquid attemptare Sed si fur vel quilibet sceleratus in bonis et prediis coenobii fuerit deprehensus per iudicem proprium prout ipsius exegerint scelera puniatur Et ut memoria nostri in posterum commendabilis habeatur videlicet quod pro defensione terrarum Austrie et Stirie contra frequentes insultus paganorum et Vngarorum personam nostram cum hominibus nostris exposuimus et cum rebus omnibus terras nostras duas vineas in Austria que ad nos pro pecunia devenerunt tradidimus nostro monasterio antedicto Eidem etiam contulimus domum unam in suburbio Pragensis castri libere et quiete perpetuo possidendam Preterea eandem libertatem et gratiam quam habent claustra Cystertiensis ordinis in Austria constituta in salibus vino et omnibus victualibus suis per Danubium et per terram sine muta quiete et libere deducendis dedimus nostro claustro Ut igitur he nostre donationes et concessiones sepedicte nostre domui perpetuo maneant inconwlse et stabiliter illibate presentem super hiis paginam conscribi et sigillo nostro duplici fecimus diligentius communiri Huius rei testes sunt Johannes episcopus Pragensis ecclesie Brvno Olmvoncensis episcopus Jacobus prepositus Pragensis Vitus decanus Zmilo de Levochtinburch et filius eius Heynricus Hoygerus de Swinz Stezlaus de Sterenberch Borso de Rysenburch Jherossius burgravius Pragensis Schescho provincialis judex Wernherus de Steynchirchen Bawarus de Strakonitz Vlricus de Novadomo Willhelmus burggravius de Phrymberch Vlricus Lepus et alii quamplures Acta anno domini millesimo ducentesimo LXIII indictione VI Data per manum magistri Arnoldi prothonotarii