Charter Document - 04090009

Charter Document - 04090009


Charter Number: 04090009
Cartulary Title: Archiv Ceské koruny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1293
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris frater Hermannus abbas Sancte Corone salutem in domino et regnum a Christo percipere quod benedictis a deo patre est a mundi origine preparatum Post lapsum primi hominis natura humana dinoscitur esse tam miserabiliter depravata ut nimirum secundum illud propheticum dictum homo natus de muliere numquam statu permaneat in eodem et qui nunc incolumis atque sanus inter homines vivere reputatur post paululum dum interdum minus speratur per securim mortis ab hominum contubernio celeriter succidatur Quamobrem necesse est ut gesta hominum que geruntur sub tempore tam studiose litteris ac testibus confirmentur ne a futurorum memoria per oblivionis nubilum aliquatenus evanescant Noscat ergo tam presens etas quam successura posteritas futurorum quod nos unanimi consensu conventus nostri prehabito civibus nostris de Qualsing fecimus gratiam subnotatam quod videlicet de omnibus agris suis quos nunc possident et de cetero possidebunt nisi viginti sex lanearum servitia nobis exhibebunt annis singulis modo debito et consueto exceptis XXXVI iugeribus que per quosdam rusticos de Novo Crenowe et exceptis decem iugeribus que per quosdam rusticos de Bolatiz a predicte civitatis terminis per emptionis commercium sunt distracta exceptis etiam XV iugeribus que Conradus plebanus de Qualsing ultra unum laneum ad dotem ecclesie sue pertinentem titulo minus gratuito dinoscitur possedisse quos agros in duos laneos redigimus et eos a viginti sex lanearum predictorum numero segregamus volentes ut hii qui eos possident nobis de ipsis serviant sicut exigit ordo iuris Nolumus etiam ut de cetero agri ad terminos pertinentes eiusdem civitatis a rusticis in adiacentibus villis commorantibus per venditionem seu emptionem aliquatenus distrahantur ne predictorum viginti sex lanearum ordo et numerus confundatur Confirmamus etiam predictis civibus nostris omnes terminos tam in agris quam in silvis et in rubetis pascuis atque pratis qui ab antiquo ad memoratam civitatem pertinuisse veraciter dinoscuntur volentes ut pratum quod wlgo dicitur mirica lapidea infra predictos terminos sit inclusum Insuper eisdem civibus de gratia indulgemus ut pro decimis oleorum et pro papavere quod nobis dare annis singulis tenebantur duo talenta denariorum simul cum autumpnali censu debeant assingnare Ut autem hec nostra gratuita concessio a nullo successorum nostrorum valeat aliqualiter immutari memoratis civibus nostris tradimus presentem paginam sigilli nostri munimine roboratam Actum anno domini MCC nonagesimo tertio in die inventionis sancte crucis Datum per manus fratris Theoderici notarii Testes sunt Vilhelmus prior noster Gotfridus custos Henricus plebanus de Bolatitz et alie persone quam plurime fide digne