Charter Document - 04090008

Charter Document - 04090008


Charter Number: 04090008
Cartulary Title: Archiv Ceské koruny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1290
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ut rerum gestarum aliquando memoriam oblivio non deleret fidelis consuevit antiquitas quod a modernis usque nunc generaliter observatur gesta videlicet sive acta suis in temporibus aut in scriptis recipere aut propter cautelam sufficientem annalibus commendare Nos igitur Wokko nobilis dictus de Struckowiz cum nostris liberis et uxore notum facimus tam presentibus quam futuris cunctis etiam fidelibus fieri volumus manifestum quod villam que dicitur Sahoz cuius possessorem dominum et heredem successio legitima nos reliquit cum nemoribus piscationibus venationibus et pratis nec non et omnibus pertinentibus ad eandem viro venerabili domino Bartholomeo abbati Sancte Corone vendidimus pro centum talentis Wiennensium denariorum amicorum nostrorum consilio mediante abbate quoque iam prefato domino Bartholomeo suisque fratribus in loco pretaxato Sancta scilicet Corona domino famulantibus resignavimus hereditario iure perpetuo possidendam nichil in bonis eisdem in villa nemoribus piscationibus venationibus pratis aut quibuslibet ad ea pertinentibus nostro iuri penitus reservantes quod nostram successionem sive parentelam ad inquietandum abbatem sive fratres ecclesie supradicte in repetendis aut requirendis bonis que prescripsimus debeat aut valeat aliquatenus animare Actum et datum apud Crummenowe anno domini MCC nonagesimo XVI Kalend Octobrium Ut autem presentes robur obtineant perpetue firmitatis eas abbati et conventui tradidimus virorum nobilium Widegonis de Crummenowe Heinr de Rosinberch nostri etiam ac predilecti fratris nostri Heinrici sigillorum munimine roboratas Insuper et montem qui Dirizlai wulgariter appellatur in quo quondam habito castello idem consederat Dirizlaus cum omnibus attinentiis predictis abbati et fratribus habendum ac possidendum cum reliquis libere consignamus Testes horum sunt nobiles Bohuzlaus de Myrica et ipsius filius Razko Roznatha et Wilhelmus de Sychliz Scheneko cum fratribus Domik et Radozta Heinemannus de Luchtenburch Vlricus de Wisel et frater Pseborius Qualotha et Wischo et alii quam plures tam nobiles quam ignobiles