Charter Document - 04090007
Charter Number: | 04090007 |
---|---|
Cartulary Title: | Archiv Ceské koruny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1284 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Wencezlaus dei gratia dominus et heres regni Boemie et marchionatus Moravie Dum excellentes actus quos principum quisque clementia regulante prosequitur ab excellentioribus tenui rationis discrimine segregamus invenimus quod sicut lux tenebris et naturalia preiudicant positivis ita que pro religiosis ac spiritualibus ac deo dicatis locis fiunt opera hiis que pro caducis aguntur et temporalibus antecellunt eo quod ista simplicis premii remuneratione contenta permaneant illa vero cum multiplici fenore ad suos redeant opifices duplicata Per hoc igitur privilegium noscat tam presens etas quam successura posteritas futurorum quod vir honorabilis Bartholomeus abbas monasterii de Sancta Corona nobis humiliter supplicavit ut donationem quam quondam Hirzo purchravius in Clingenberch in sua ultima voluntate in remedium anime sue fecerat dicto monasterio de villia Muczstat Jenkezlag Diecohzlag Zkalni Zahzlini Mokrie Juriklag Klenow Jercenzlag Nachirnie Budeczlag et Hirzow cum silvis extirpationibus rubetis aquis aquarum decursibus pratis pascuis agris cultis et incultis et cum omnibus iuribus et attinentiis earundem ratam habere atque confirmare benignius dignaremur Nos autem ipsius abbatis petitionibus clementer annuentes considerantes quoque id nobis divine remunerationis preminum allaturum prefatam donationem de dictis villis per dictum Hirzonem factam dicto monasterio cum ceteris attinentiis iuribus earum et omnibus suprascriptis ratam et gratam habentes presentis tenore privilegii confirmamus volentes ut deinceps ad dictum monasterium proprietas et dominium dictarum villarum cum iuribus et attinentiis earum spectet et spectare debeat et ipsas villas possideat et teneat cum omnibus iuribus et attinentiis earum pacifice et quiete In cuius rei testimonium et robur perpetuo valiturum presens privilegium fieri et sigillis nostris fecimus communiri Datum Prage per manus magistri Welizlai Pragensis et Wissegradensis canonici prothonotarii regni nostri anno domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto tertio Idus Januarii duodecime indictionis