Charter Document - 04080001

Charter Document - 04080001


Charter Number: 04080001
Cartulary Title: Chartularium Sangallense VI [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1252
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Bertholdus dei gratia abbas totusque conventus monasterii sancti Galli universis presens scriptum inspecturis rei geste noticiam cum salute Expedit ut gesta hominum digna memoria contra varios rerum eventus litterarum testimoniis perennentur Notum sit igitur universis presens scriptum inspecturis quod inter nos ex parte una et nobilem virum dominum Volricum de Gutingen militem ex altera celebrata est quorundam permutatio prediorum nostra et conventus predicti voluntate libere concurrente ad promovendam utilitatem nostri monasterii memorati Nos enim predicto nobili proprietatem cuiusdam mansi apud Sumbri dedimus bona fide et econtra ille nobis et nostro monasterio prefato quoddam suum predium apud Pluwilhusen contulit pari modo Cuius rei veritatem recognovimus utrobique coram testibus infrascriptis In cuius rei memoriam et robur perpetuo valiturum presens scriptum sigillorum nostrorum signaculo fecimus communiri Act apud sanctum Gallum anno domini MCCLII indict X quint kal febr Nomina testium sunt hec Albertus prepositus et Ernestus confratres nostri Bertholdus de Bussenanc et Heinricus de Wartinberc canonici ecclesie Constantiensis Isaac capellanus sancti Oswaldi Rvodolfus et Volricus de Gutingen fratres Guntrammus de Spiegilberc et Hugo dictus Haviner milites