Charter Document - 04060431
Charter Number: | 04060431 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inquisition |
Date: | 1298 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Reverendo domino [] officiali curie Const[anciensis] Ber incuratus ecclesie sancti Laurencii apud sanctum Gallum quidquid debet et poterit obsequii et honoris Noveritis quod ego secundum mandatum per vos mihi directum in causa quam dilectus in Christo H prepositus monasterii sancti Galli movet C de Grvonburg testes quos ipse C produxit examinavi qui in hunc modum deposuerunt H miles de Wellenberg testis iuratus deponit quod ipse vidit et interfuit quando Rvommo quondam abbas monasterii sancti Galli eo tempore quo prefuit abbatie contulit C de Grvonburg omnia feoda que quondam pater dicti C vel patruus suus in feodum tenuerunt a monasterio sancti Galli sed nullas possessiones specialiter et nominatim contulit sibi sed tantum in genere ut dictum est Item dicit quod specialiter collatio sibi facta fuit quarundam decimarum per portarium monasterii predicti super quibus inter ipsum portarium et sepe dictum C questio mota fuit sed nomina decimarum vel que fuerint ignorat C pincerna de Landegge testis iuratus dicit quod interfuit quando dominus abbas Wilnhel contulit C de Grvonburg feoda sua que de iure sibi conferre potuit H advocatus miles de Wartense per omnia concordat cum teste proximo Hec vobis transmitto sigillo meo fideliter interclusa