Charter Document - 04060419
Charter Number: | 04060419 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1298 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Adolfus dei gratia Romanorum rex semper augustus universis sacri Romani imperii fidelibus presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum Digna voce maiestate regnancium profitemur nos illis almis legibus precipue velle ligari que sanctiunt summa imperatoria et regali sollicitudine providendum ne ecclesie monasteria et alie sacre domus que divini sunt dominii a suo statu et honore labantur et ut collapse provide reformentur quatinus legum huiusmodi sanctitis et aliis mandatis nos conformando divinis sic per lubricum huius vite transcursum salubriter transeamus quod eterne beatitudinis participio non frustremur Ea igitur racione ad nobile monasterium sancti Galli Constanciensis dyocesis quod principatus honore magnifice dinoscitur insignitum quodque in excellenti statu spiritualium et temporalium floruit ab antiquo convertentes aciem nostre mentis quia illud veritate docente invenimus multipliciter collapsum a suo statu pristino et honore propter concussiones oppressiones iniurias invasiones exactiones depecuniaciones multiplices et angarias innumeras quibus idem monasterium per varias tyrannidum malle acciones quibus resistere non potuit constat diu fuisse subiectum sic ut vix adiciat ut resurgat ideo ut ipsum monasterium nostris temporibus sue reformacionis floride et reparacionis ineunde senciat comoda et remedia opportuna nos ob spem retribucionis eterne et propter grata obsequia que venerabilis Wilhelmus de genere comitum de Monteforti abbas eiusdem monasterii princeps noster karissimus nobis et imperio cum armatorum comitiva decenti in exercitibus quos contra nostros et imperii hostes et presertim eos qui nostrum non sine lese maiestatis detestando crimine moliti sunt ambire honorem et solium instauravimus exhibuit et se exhibiturum quamdiu vixerit repromisit necnon propter refusionem expensarum quas idem fecit sic nostra latera comitando dicto monasterio in persona memorati abbatis mille marcas argenti legalis ponderis Constanciensis largicione pia donavimus de liberalitate regia et augusta cuius presertim quoad divinas domos legis auctoritate donacionis inmensitas est mensura tribus quidem donacionibus parcialibus una de quingentis alia de centum tercia de quadringentis marcis alias in casum et ex causis predictis a nobis factam in unam donacionem huiusmodi sollempnem congestis Et ad perficiendam donacionem huiusmodi eidem monasterio et pro tempore abbatibus in persona dicti Wilhelmi abbatis principis nostri pro pecunia supradicta omnes utilitates et proventus universos de advocacia imperii quoad ipsum monasterium homines et bona ipsius ubicumque fuerint cedentes et qui haberi seu exigi et conquiri quomodolibet poterunt de eadem pignori obligavimus et presentibus obligamus exceptis videlicet et nobis et imperio reservatis iudicio et iure advocaticio antiquo cum reditibus eidem iuri ab olim pertinentibus et annexis ita quod predictus princeps noster et sui successores nomine ipsius monasterii dicte advocacie utilitates et proventus in sturis seu precariis et obvencionibus universis tam in civitate saneti Galli quam extra et in quolibet ipsius monasterii municipio territorio seu districtu tamdiu debeant habere percipere et pacifice possidere nullo ipsis quoad hoc a nobis vel nostris in imperio successoribus impedimento prestando utilitatibus quoque et proventibus ipsis quos similiter memorato monasterio ex causis premissis donamus in sortem dicte pie donacionis nostre minime computatis quousque ipsi monasterio et pro tempore abbatibus supradicte mille marce a nobis vel nostris in imperio successoribus fuerint plenarie persolute In cuius rei testimonium presens scriptum exinde conscribi et maiestatis nostre sigillo fecimus communiri Dat in castris apud Rubiacum V idus iunii indict undecima anno domini MCCLXXXXVIII regni vero nostri anno septimo