Charter Document - 04060414

Charter Document - 04060414


Charter Number: 04060414
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Judgement
Date: 1298
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis ac singulis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Fridericus comes de Toggenburg senior salutem et noticiam subscriptorum Quia omnium habere memoriam et in nullo errare pocius divinitatis quam humanitatis existit ideo ad lites sopiendas et tollendam omnem materiam calumpnie ea que geruntur scripturarum testimonio perhennantur Sciant igitur universi quod cum inter nos ex una et reverendos in Christo dominos [] abbatem et conventum monasterii in Rvti ordinis Premonstratensis Constantiensis dyocesis ex parte altera disensio sive contraversia mota esset super vinea sita prope castrum Speigelberg et contigue curti dicte ze Wingarten quam predicti domini [] abbas et conventus dicebant esse suam et ad curtim suam predictam dictam ze Wingarten pertinere quam emerunt a Werenherro milite quondam villico de Dvnrten qui eandem curtim a nobis tenebat in feodum et nos proprietatem eiusdem curtis ipsis donaverimus sicut in instrumenta a nobis ipsis tradito continetur et nos contrarium diceremus videlicet dictam vineam non spectare ad predictam certim et super hoc inter nos aliquamdiu esset litigatum tandem ad petitionem dictorum dominorum et aliorum proborum virorum et precipue filiorum nostrorum videlicet Kraftonis canonici maioris ecclesie Constantiensis et F inducti ipsis dominis et monasterio propter deum et servicia sua hactenus nobis exhibita remisimus et presentibus remittimus ita quod eandem vineam habeant teneant et possideant perpetuo titulo proprietatis cum predicta curti sua non obstante ista contraversia a nobis mota que inde sumpsit exordium quod in instrumenta venditionis dicte curtis sive traditione proprietatis hec vinea non mit specialiter denominata sed per generalem clausulam comprehensa videlicet tradimus vobis titulo proprietatis mansum situm in curti prope Speigelberg dictum ze Wingarten et H ascripto glebe cum omnibus suis pertinenciis nec quacumque alia que a nobis vel a posteriis nostris ipsis tam super eadem vinea quam super curti in posterum aliquo tempore posset moveri renunciantes omni iuris auxilio si quod forte nobis compettere posset ut predicta donatio proprietatis posset infirmari promittentes pro nobis nostrisque filiis et aliis successoribus predictis dominis super predicta vinea et curti in iudicio vel extra litem impugnationem vel violenciam non movere imo pocius a quolibet impugnante in omnem eventum defendere et tueri In horum itaque evidenciam et testimonium et maioris certitudinis firmitatem ne prefati domini [] abbas et conventus in hac legittima et legali donatione a quoquam in posterum ausu nefando et maligno possint aliquatenus occasione alicuius facti seu altercationis molestari et ut supradicta omnia ac singula aput nos nostrosque filios bona fide rata grata et illibata permaneant hoc presens instrumentum sepe dictis dominis nostri sigilli munimine tradidimus et tradimus communitum Datum et actum in Vzna anno domini MCCLXXXXVIII presentibus testibus subnotatis videlicet fratre R priore in Rvti fratre R de Kempten domino Hvnino vicario in Dvnrten H de Rvkenstein Dethelmo de Woloshoven Alberto sculteto in Vzna H ministro de Wittenwile et aliis quam pluribus fide dignis indict X