Charter Document - 04060410
| Charter Number: | 04060410 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Pledge |
| Date: | 1297 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Adolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus ad universorum noticiam volumus pervenire quod nos venerabilem [] abbatem sancti Galli principem nostrum dilectum volentes aliquali curialitate et gracia pervenire sibi centum marc[as] argenti super advociam sancti Galli que sibi pro quingentis marcis iam per nos obligata dinoscitur de liberalite regia elargimur presencium testimonio literarum nostre maiestatis sigilli robore munitarum Datum apud Germerschain II idus decembris indic undecima anno domini MCCLXXXXVII regni vero nostri anno sexto
