Charter Document - 04060408

Charter Document - 04060408


Charter Number: 04060408
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1297
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rodolfus comes de Habspurg et dominus in Raprecht necnon Elizabet comitissa de Raprecht universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit subscripte rei noticiam cum salute Quia hominum memoria labilis est et frequenter propter fragilitatem humane conditionis testes super contractibus inducti dicta sua ob diurnitatem temporis variare consueverunt ideoque ne acta hominum perversorum maliciis et falsis machinationibus pervertantur cautum est ea ad perpetuam firmitatem scripturarum testimonio perhennari Sciant igitur omnes Christi fideles quod cum filii quondam Jacobi sculteti bone memorie in Raprecht magno onere debitorum ex parte patris essent pregravati Petrus dictus de Ranbach patruus et tutor puerorum et alter filiorum scilicet Jacobus legittimos attingens annos una cum predicto tutore vendiderunt et presentibus vendunt titulo proprietatis mansum suum situm in villa Kentbraten vulgo denominatum des Noerders hovba duo iugera denominata des Lindheren et unum agrum situm iuxta collem qui vulgo dicitur Helflisbevl ratione prati alienati ad predictum mansum pertinentis et generaliter quidquid est septum infra septa a predicto sculteto possessum cum omnibus suis attinenciis videlicet agris pratis terris silvis domibus viis inviis ingressibus egressibus usque ad viam publicam et specialiter cum hoc iure quod vulgo dicitur gemenmerch ac omni alio iure predictum mansum a multis retroactis temporibus contingente reverendis dominis [] abbati et conventui monasterii in Rvti Premonstratensis ordinis pro precio videlicet sedecim marcarum argenti legalis cum dimidia quam quidem pecuniam presentibus confitentur se recepisse numeratam traditam ponderatam et solutam esse et in solutionem suorum debitorum fore conversam renunciantes pro ipsis suisque heredibus omni actioni exceptioni non numerate pecunie et beneficio restitutionis in integrum necnon exceptioni mali doli et omni iuris auxilio canonici vel civilis vel placiti secularis si quod forte ipsis in hac parte competere posset per quod predicta vendicio aliquo tempore infringi vel retardari possit obligantes nichilominus se et suos heredes fidei datione predictis dominis [] abbati et conventui ad prestandam warandiam de predicto mansu seu possessionibus in quocumque iudicio vel extra contra quamlibet personam de evictione interesse et expensas quas propter hoc huiusmodi occasione ipsi sustinuerint plenarie resarcire promittentes pro se suisque heredibus omnibus sepe dictis dominis super predictis possessionibus in iudicio vel extra litem vel contraversiam non movere sed ipsos a quolibet impugnante in quemcumque eventum puerorum predictorum expensis sub ypotheca omnium rerum suarum libere defendere et expedire Datum et actum in oppido Raprecht anno domini MCCLXXXXVII VII kal iulii indict X presentibus testibus subnotatis videlicet domino R viceplebano in Rapreht magistro Vol de Walde O scolastico in Rapreht R de Hinderburg Vol Stevrino Wernhero de Ranbach Johanne Gamlostein Vol de Ranbach H dicto Ekol Ar Ekol Bur dicto Ledegast R de Hasla N Pagano R dicto Hvphan R dicto Keiser et aliis quam pluribus fide dignis Ut autem presens hec vendicio sive iste contractus robur obtineat firmitatis petierunt humiliter a nobis et a domina nostra predicta Elizabet comitissa de Raprecht predicti venditores ad dominium Raprecht spectantes sine cuius permissione et consensu ipsorum contractus cassatur et nichil habet firmitatis ut huic venditioni et contractui nostrum adhiberemus consensum Nos igitur considerantes ipsos non modicum aggravatos oneribus debitorum eorum precibus inclinati huic vendicioni vocali concordia nostrum adhibuimus et presentibus adhibemus consensum et si quid minus habet firmitatis nostra auctoritate confirmamus Porro ne prenominata vendicio a nobis vel a predictis venditoribus retardari possit in posterum obligamus nos et in presentibus bona fide promittimus supradictos emptores super predictis possessionibus omnibus a quolibet impugnante in omnem casum defendere et tueri Et ut hec omnia aput nos rata grata et illibata permaneant hoc presens instrumentum prenotatis dominis tradidimus nostrorum sigillorum munimine roboratum Datum et actum []