Charter Document - 04060394
Charter Number: | 04060394 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Vidimus |
Date: | 1297 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos magistri Waltherus scolasticus et Cvonradus Phefferhardus canon[ici] ecclesie Constantiensis gerentes vices venerabilis in Christo patris et domini H dei gratia Constantiensis episcopi in absencia constituti litteras infra scriptas sigillorum honorabilis in Christo Wilhelmi dei gratia abbatis et conventus monasterii sancti Galli ordinis sancti Benedicti Constantiensis dyocesis robore communitas vidimus et perspeximus diligenter quarum tenor dinoscitur esse talis Nos itaque ea qua fungimur auctoritate omnia et singula supradicta prout iuste ac racionabiliter sunt peracta ratificamus et approbamus ipsisque consensum nostrum et auctoritatem ordinariam prout rite ac racionabiliter processerunt presentis scripti patrocinio impertimur sigillo episcopali presentibus usi sumus Datum Constantie anno domini MCCXC septimo VI kal april indic decima