Charter Document - 04060384
Charter Number: | 04060384 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1296 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis Rvodolfus comes de Habspurg et dominus in Raprechtswil nos quoque Elizabet comitissa de Raprecht[swile] salutem et noticiam subscriptorum Quia omnium habere memoriam et in nullo errare pocius divinitatis quam humanitatis existit ideo ad lites sopiendas et tollendam materiam calumpnie ea que geruntur scripture testimonio perhennantur Notum sit igitur presentibus et futuris quod H villicus de Tunrethen miles mansum suum situm in Obron Tunrthen qui vulgariter dicitur des Lucers hovba quem colit Chonradus dictus Reinger quem a nobis iure feodali actenus possedit proprietate ad nos spectante de nostro consensu legittimo et expresso sine fraude et doli scrupulo iusto venditionis titulo pro quinquaginta libris monete Thuricensis quas sibi persolutas confitetur vendidit et tradidit [] abbati et conventui de Rvti ordinis Premonstracensis Constantiensis dyocesis libere et pacifice perpetualiter possidendum Nos quoque dictis [] abbati et conventui in remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum proprietatem dicti mansus tradidimus et contulimus libere et expresse perpetuo possidendam Et ut dictus contractus firmus et illibatus permaneat nos prefatus R comes et Elizabet et H de Tunrthen prenominatus renunciamus omni actioni exceptioni in integrum restitutioni edicto edito vel edendo privilegio impetrato vel impetrando et omni favori legum et canonum et omni iuri per quod et per que huiusmodi nostra donatio et vendicio revocari possit aut etiam repugnari Preterea presentibus confitemur quod Johannes de Tunrthen coram nobis et aliis quam pluribus ydoneis astantibus in manus fratris sui H prenominati omnem hereditatem ipsum a suis parentibus attingentem et omne ius quod sibi competere videbatur ac etiam prefatum mansum libere resignavit In cuius rei testimonium presentem litteram sigillis nostris et sigillo H de Tunrthen sepe dicti [] abbati et conventui de Rvti tradimus patenter communitam Datum et actum in oppido Raprecht[swile] presentibus hiis testibus videlicet Revdegero de Werrdegga Alberto de Vrinkon Hvgone de Landenberg H et Bur de Turri et [] de Ottinkon militibus Jacobo sculteto de Raprecht[swile] Johanne dicto Gamlostein C dicto Levdegast et aliis quam pluribus fide dignis ac etiam rectore puerorum in Rapreht[swile] anno domini MCCLXXXXVI II idus aprilis indict IX