Charter Document - 04060355

Charter Document - 04060355


Charter Number: 04060355
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1294
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Omnibus presencium inspectoribus Fridericus miles et Swigerus germani dicti Tumben de Nuwenburch noticiam rei geste Veritatis sequentes vestigia scire volumus universos quod nos facta peimutacione cum Eber dicto de Kobelon de curia sua sita prope Muntigel dicta vulgariter hinder der burch que annuatim in redditibus ad summam XXV solidorum denariorum Const[antiensium] se extendit iure proprietatis ipsi Eber pertinente eidem Eber in recompensam sive concambium iamdicte curie sue tradidimus redditus decem solidorum denariorum Const[antiensium] singulis annis de redditibus navigii quod vulgo dicitur daz var ze Gamperrin et sex modiorum avene de eodem item de possessionibus seu bonis nostris apud Escha redditus decem quartalium et in Valgendige redditus sex quartalium mixti frumenti mensure in Veltkilch Super curia autem dicta der houe ze Blattun quam Alber dictus ze dem Bovngarten excolit singulis annis ad summam XXV solidorum in redditibus computata Rud dicto der Wilde Behain de Birchach Hainr et Alber fratribus de Kobelon pertinente perrnutacionem seu concambium cum eisdem R H et Alber fecimus in hunc modum videlicet quod nos eidem R in recompensam seu refusionem sue partis tradidimus agros dictos an dem Zolwerde apud Getzis sitos annuatim novem solidos et sex denarios Const[antienses] solventes item H et Alber fratribus de Kobelon suprascriptis pro recompensacione seu refusione partis ipsos in iamdicta curia contingentis tradidimus sive donavimus prata dicta der swesteron mat sita prope Chummingen annuatim tres modios farris solvencia mensure in Veltkilch suprascripte et facta nobis resignacione ac tradicione earundem curiarum sive bonorum per R Eber H et Alber suprascriptos sollempniter legitime et secundum terre consuetudinem generalem ipsas curias curiam videlicet dictam hinder der burch prope Muntigel sitam et curiam dictam der houe ze Blattun cum omnibus iuribus et appendiciis seu attinenciis earundem titulo empcionis in honorabiles et religiosos viros abbatem et conventum monasterii de Salem ordinis Cyster[ciensis] Const[anciensis] dyocesis receptis ab eisdem triginta libris denariorum monete Const[anciensis] quam peccuniam in usus nostros convertimus necessarios de qua etiam summa denariorum nobis ab eisdem de Salem confitemur presentibus satisfactum transtulimus et transferimus per presentes libere et absolute ab ipsis ipsorumque monasterio perpetuo possidendas Nos Rud dictus der Wilde Behain de Birchach Eber Hainr et Alber fratres de Kobelon suprascripti permutacionem predictam nobiscum a strennuo viro domino Friderico milite et Swigero fratribus dictis Tumben de Nuwenburch prelibatis circa possessiones superius nominatim expressas factam et nobis in eadem permutacione bene et legitime fore recompensatum presentibus publice confitemur renunciantes pro nobis nostrisque heredibus universis omni iuri et iuris auxilio tam in genere quam in specie quod nobis in dictis curiis seu possessionibus competebat vel competere videbatur applaudentes translacioni predicte facte in abbatem et conventum monasterii de Salem superius nominatos In cuius rei testimonium et robur nos Fr et Swigerus fratres prenotati et Rud dictus der Wilde Behain de Birchach sigilla nostra huic littere duximus appendenda Nos vero Eber Hainr et Alber fratres de Kobelon pretaxati quia sigillis propriis non utimur presentem paginam in signum renunciacionis et resignacionis iuris nostri sigillo honorandi in Christo domini Hugonis de Werdenberch commendatoris domorum hospitalis sancti Joh in Veltkilch et in Vberlingen petivimus nostro nomine communiri Nos Hugo de Werdenberch commendator domorum in Veltk[ilch] et in Vberlingen prefatarum sigillum domus in Vberlingen ad peticionem Friderici et Swigeri prefatorum de Nuwenburch Eber Hainr et Alber fratrum de Kobelon et Rudolfi dicti der Wilde Behain qui licet sigillum proprium habere crediderit tamen quia non habuit huic appendi fecimus instrumento in robur et testimonium omnium premissorum Actum apud Rinegge anno domini MCCXCIIII IIII kl sept indict VII