Charter Document - 04060354

Charter Document - 04060354


Charter Number: 04060354
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1294
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine patris et filii et spiritus amen Omnibus presencium inspectoribus Vlricus miles dictus de Loenberch subscriptorum noticiam cum salute Noverint igitur universi quos nosce fuerit oportunum quod ego ius quod habui in decima sita apud Obernbvzenach videlicet unum modium tritici annuatim ex concessione domini Eberhardi de Bvrgelon qui eandem decimam ab abbate conventuque sancti Galli nomine feodi detinebat abbatisse ac conventui in Velpach ordinis Cyster[tiensis] pro duabus marcis argenti iusto titulo conventionis vendidi tradidi et libere resignavi et in ipsas ipsarumque monasterium transtuli omne ius quod mihi in predicta decima competiit vel competere videbatur adhibita omni verborum iuris facti consuetudinis sollempnitate que adhiberi donationibus resignationibus huiusmodi consuevit renuntians pro me meisque heredibus omni iuri et iuris auxilio consuetudini et generaliter omnibus per que predicta donatio posset quovis ingenio violari Huius rei testes sunt Eberhardus de Stechboron monachus in Salem dominus Amvr dictus de Horwe miles frater Vol dictus Craengel Johannes de Annewiler Waltherus et dictus Sewiger fratres mei Vernli von Gloton Hans a der Egge Waltherus von Loenenberch aliis quam pluribus probis viris Acta sunt hec in Swarzenbach anno domini MCCLXXXXIIII XI kl septenbris indic[ti]one VI Ut autem premissa omnia maneant inconvulsa sigillum meum duxi presentibus pro testimonio apponendum