Charter Document - 04060350

Charter Document - 04060350


Charter Number: 04060350
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1294
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Nos Will[ehel]ms dei gratia abbas monasterii sancti Galli omnibus present[ium] inspectoribus subscriptarum rerum notitiam et eis fidem indubitatam per omnia adhibere Cum vir discretus Jacobus de Rambach scultetus in Raprehtswiller bona sua dicta ze Vnderbach cum suis pertinentiis que a nobis et nostro monasterio sub annuo censu unius dimidie libre cere singulis annis in festo sancti Galli solvende que annis singulis in censu valet undecim frustra mensure Thuricensis per manus nostras domine Clare filie sue in omni eo iure quo et ipse a nobis et nostro monasterio tenuit quod vulgariter erbelehen nuncupatur rite et legitime donaverit nos dictam donationem ratam et gratam habentes ipsamque presentibus confirmamus In cuius rei testimonium presentibus appendimus sigillum nostrum Dat apud sanctum Gallum anno domini MCCLXXXXIIII secunda die intrante ian indictione VII Presentibus testibus videlicet hon[orabili] viro domino Hiltboldo de Werstain thesaurario monasterii nostri Johanne de Gutting[en] nostri monasterii monacho Rud et C fratribus dictis Kuchimaister me magistro Berht notario C Camerario et aliis multis