Charter Document - 04060321
Charter Number: | 04060321 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1292 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Offitialis curie Constantiensis universis presentium inspectoribus salutem cum notitia subscriptorum Cum Andreas dyaconus dictus de Kilchain [] priorissam et conventum extra muros sancti Galli coram nobis in ius vocaverit proponendo in figura iuditii et per modum querele contra ipsas quod in alienatione cuiusdam curie dicte in Wiler site in der Hoeri in cuius possessione iam longo tempore fuit ipsum impedirent eis in contrarium proponentibus curiam illam esse suam et sine expresso consensu eorum alienari non posse post altercationem diutinam nobis mediantibus et auctoritatem prestantibus inter ipsos de communi voluntate eorum amicabilis compositio intervenit sub hac forma videlicet quod ipse Andreas possessionem illam quam coluit H dictus Spvri sitam ante cymiterium que se extendit fere ad tertiam partem bonorum super quibus erat questio distrahendi et alienandi de consensu ipsarum dominarum iam expresso et adhibito habet liberam facultatem et quod in aliis possessionibus eiusdem curie quas colit Burcardus de Syngen pro tempore vite sue usum fructum solum habeat dominium vero et proprietas earundem possessionum superstitum iuxta tenorem instrumentorum que eis sub sigillo reverendi patris et domini R dei gratia episcopi Constantiensis super hoc conscripta sunt et tradita ipsis dominabus sine qualibet impetitione et vexatione in posterum remaneat liberum et quietum et eorum bonorum possessio naturalis post mortem ipsius Andree ad ipsas [] priorissam et conventum tamquam ad veras dominas et proprietarias libere revertatur Insuper prefate [] priorissa et conventus iuxta offitium caritatis accepti benefitii nolentes esse immemores ad hoc se obligant et astringunt quod post mortem ipsius Andree Engeldrudi sorori sue de fructibus eorundem bonorum ultra portionem sibi contingentem tamquam uni earum in communi tres modios tritici mensure in Stain singulis annis cum integritate persolvant In cuius rei testimonium et ad petitionem partium et ad maius robur obtinendum sigillum nostrum litteris presentibus duximus appendendum Datum et actum Constantie anno domini MCCLXXXX secundo VIII kal decembr indic VI Testibus infrascriptis presentibus videlicet Cvonrado de Constantia Rvodolfo de Wissenhorn Cvonrado et Friderico fratribus de ordine Predicatorum magistro H de sancto Gallo et C dicto Koefelin et aliis quam pluribus fide dignis