Charter Document - 04060310
Charter Number: | 04060310 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1291 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis seu audituris Wilnhelmus miles dictus de Stainah salutem in domino sempiternam et geste rei noticiam Expedit ut facta modernorum testimonio scripture roborentur que volunt ad posteros pervenire Noverint igitur presentes et posteri quod ego redditus meos sitos in villa Berhtershusen qui nostro vulgari geltphenning nominantur quos longis retroactis temporibus quiete possedi et pacifice monasterio de Crvzelino iusto et legali prehabito contractu pro quinque libris et X solidis denariorum monete Constantiensis numerate peccunie quam ad manus meas persolverunt donavi et contradidi simpliciter et devote perpetuo tenendos recipiendos et sine qualibet contradictione possidendos Nomina vero prediorum de quibus idem redditus solvi debent et actenus solvebantur in hunc modum specificamus predium dicti Bropeke solvere debet in maio IIII denarios et in festo beati Andree VII denarios singulis annis item de predio dicti Biber in maio solvuntur VIIII denarii et in festo beati Andree XVI denarii item de predio dicti Bvhler in maio solvuntur IIII denarii et in festo beati Andree VII denarii item de predio Brvnwardi in maio solvuntur VIII denarii et in festo beati Andree XIIII denarii item de predio Rvodolfi dicti Gvntharthuser in maio solvuntur IIII denarii et in festo beati Andree VII denarii item de predio Trvtwini in maio solvuntur IIII denarii et in festo beati Andree VII Hec autem distinctio sive declaratio denariorum prout in presentibus sunt prescripti temporibus preordinatis sunt solvendi monasterio antedicto sub pena debita et consueta omni prorsus exceptione cessante Ut autem hec firma permaneant et inposterum nullatenus possint infirmari presentes litteras meo sigillo roboratas prefato monasterio in testimonium duxi conferendas Acta sunt hec in anno domini MCC nonagesimo primo IIII kal augusti indictione IIII