Charter Document - 04060293
Charter Number: | 04060293 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense IV [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Nos Chunradus dei gratia abbas [] totusque conventus monasterii Fabariensis universis Christi fidelibus presencium inspectoribus salutem cum noticia subscriptorum Ne acta hominum que fiunt in tempore cum eodem labantur poni solent in lingua testium et scripture solent memorie commendari Noverint igitur universi quos nosce fuerit oportunum quod controversia orta inter nos ex una et hospitale seu procuratores hospitalis pauperum in Rappresswile ex parte altera super possessionibus bonorum spectancium ad villam Buzkilch et specialiter super ortis seu hiis possessionibus que cum inculte fuerant in vulgari dicebantur gemeinmerke quas possessiones una cum aliis que super hoc confecto in instrumento conscripte sunt dictum hospitale et sui procuratores se a venerabili in Christo pie recordacionis Chunrado quondam abbate Fabariensi nostro predecessore pro XI marcis argenti comparasse asserunt habita inter nos et predictum hospitale seu procuratores ipsius de prudentum super hoc convocatorum virorum consilio conposicione amicabili extitit quietata et finaliter hoc modo determinata quod prefatum hospitale dictas in Buzkilch de quibus orta fuerat questio possessiones sicut et alias ibidem possessiones singulas ut predicto in instrumento tacte sunt totaliter possideat pleno usu reservatis tamen nobis possessionibus illis que specialiter nostre camere coadherent hoc adiecto pacto quod sepefatum hospitale singulis annis in vigilia assumpcionis beate virginis tres libras cere de novo institutas et unam de antiquo camere nostre persolvere non ob mittat nec pretermittendum est quin etiam nobis plenum ius patronatus ecclesie Buzkilch totaliter observemus Appossitum est etiam si alicuius casu destructionis sepefatum hospitale ad nichilum devenerit predicte possessiones singule ad nostrum monasterium libere et absolute sine contradictione qualibet revolventur In cuius rei testimonium presens instrumentum predicti hospitalis sigilli est munimine roboratum Acta sunt hec apud Rappresswile presentibus hiis testibus domino [] dicto Hardegge domino R plebano in Rappresswile domino H de Buskilch sacerdote domino Vol rectore ecclesie in Walde domino Alber de Vrikon milite domino C dapifero C advocato dicto Cimicon Wern de Rambach Johanne dicto Gamlenstein R de Hasla C dicto Banwart R cellerario in Tuggen Dat anno domini MCCLXXXX in vigilia nativitatis beate virginis indictione XII