Charter Document - 04060263

Charter Document - 04060263


Charter Number: 04060263
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1288
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Omnibus presentem litteram inspecturis Rudolfus de Rinegge miles subscriptorum noticiam cum salute Ut contractus bone fidei consensu mutuo celebrati sub stabilitate incommutabili perseverent scripturarum indiciis tenaci et incommutabili debent memorie commendari Noverint igitur universi tam posteri quam presentes quod ego pro extenuacione debitorum meorum quibus sum involutus possessiones meas infrascriptas videlicet schupuzzam dictam des Webers hube sitam in villa Tegerwille prope ripam ibidem vendicionis decrevi titulo exponendas Et cum inter alios emptores honorabilis dominus Rudolfus decanus ecclesie Constantiensis vice et nomine altaris sancti Nycolai sito prope ambitum ecclesie Constantiensis predicte michi pro eadem schupuzza maius et utilius precium obtulisset eo quod ipse dominus decanus eandem schupuzzam predicto altari sancti Nycolai intendidit empcionis titulo conparare receptis ab eodem domino decano sex marcis argenti puri et legalis ponderis Constantiensis possessiones easdem videlicet schupuzzam predictam cum suis iuribus et pertinenciis universis cum consensu et auctoritate venerabilis patris et domini Rudolfi dei gracia episcopi ecclesie Constantiensis a quo eandem schupuzzam cum suis pertinenciis et iuribus universis titulo feodi tenui et possedi antedicto domino decano nomine et vice altaris sancti Nycolai predicti vendidi rite et legitime pro eisdem ipsamque schupuzzam cum omnibus suis iuribus et pertinenciis universis in eundem dominum decanum nomine altaris predicti et in ipsum altare sancti Nycolai per manus domini mei R dei gracia episcopi predicti iusto vendicionis titulo per verborum legittimam stipulacionem transtuli et transfero presencium per tenorem adhibitis per me in dicta vendicione sive translacione verborum ac gestuum sollempnitatibus debitis et consuetis dictam scupuzzam cum suis pertinenciis a predicto domino decano nomine memorati altaris et ab ipso altare habendam tenendam et perpetuo pacifice et quiete sine cuiusvis contradictionis obice libere possidendam peccuniam autem supradictam me a predicto domino decano nomine dicti altaris recepisse et in utilitatem meam fore versam confiteor per presentes renuncians pro me meisque heredibus cuiuscumque sexus fuerint aut condicionis presentibus et futuris circa premissa et quodlibet eorundem beneficio restitucionis in integrum litteris a sede apostolica vel aliunde impetratis aut eciam impetrandis excepcioni doli defensioni non adhibite sollempnitatis consuetudini generali yel particulari auxilio iuris canonici vel civilis et generaliter omni suffragio quo mediante ea que premissa sunt possent cassari impediri irritari aut quocumque tempore violari Et in evidenciam omnium premissorum ipsorumque perpetuam et indubitabilem firmitatem presens instrumentum predicto domino decano nomine et vice altaris predicti et ipsi altari tradidi sigillorum venerabilis patris et domini R dei gracia episcopi predicti et mei robore communitum Nos Rud dei gracia episcopus predictus hiis que premissa sunt factis et racionabiliter consummatis per Rud de Rinegge militem antedictum consensum nostrum et auctoritatem scriptis presentibus impertimur et ea que predicta sunt ratificamus et tenore presencium approbamus et ad maiorem securitatem predicto altari faciendam recepta resignacione antedictarum possessionum ab ipso milite easdem possessiones et ipsarum proprietatem supradicto decano ecclesie nostre nomine prefati altaris et ipsi altari sancti Nycolai ad ipsius militis peticionem per manus nostras tradimus sollempniter et donamus habendas et perpetuo possidendas Et in evidenciam premissorum ipsorumque perpetuam firmitatem presens instrumentum una cum appensione sigilli prefati militis sigilli nostri robore fecimus communiri Datum Constantie anno domini MCCLXXXVIII IIII kal octobr