Charter Document - 04060256

Charter Document - 04060256


Charter Number: 04060256
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1287
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Wilhelmus dei gratia abbas sancti Galli tenore presencium ad universorum noticiam volumus pervenire quod nos sicut nostra interest utilitate nostri monasterii pre oculis collocata et ad ea que eidem nostro monasterio commodum vel profectum addiciunt ex intimis aspirantes illustribus Alberto et Rvdolfo ducibus Austrie et Stirie serenissimi domini nostri domini R Romanorum regis filiis omnia feoda nobis et monasterio nostro ex morte quondam Rvdolfi de Raprehtswiler vacancia sive sint castra seu opida vel ville aut homines vel quocumque alio nomine censeantur liberaliter concessimus et concedimus a nobis et nostro monasterio in feodum possidenda In cuius concessionis testimonium presentes litteras nostri sigilli munimine fecimus communiri Datum in castris ante Herwartstein nonas octobr anno domini MCC octuagesimo septimo