Charter Document - 04060240

Charter Document - 04060240


Charter Number: 04060240
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1286
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rvdolfus dei gratia Romanorum rex semper augustus universis sacri imperii Romani fidelibus presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum Regalis firmiter tenet opinio quod ubi nostrorum fidelium subditorum utilitatem et pacem feliciter procuramus illic etiam honorem nostrum attollimus et erga nos fidem et devotionem eorundem fidelium salubriter ad augemus Sane cum prudentes viri cives de Wangen sic semper cum puritate fidei clarioris stabiles in devotione nostra perstiterint quod libenter omnia que ipsis profutura prospicimus procuramus ipsis ex innata nobis regali clementia omnes gratias libertates immunitates et iura omnia et singula quibus gaudent cives nostri de Vberlingen liberaliter duximus concedenda volentes quod ipsi eisdem iuribus tam plene gaudeant ac si ea presentibus de verbo ad verbum inseri contigisset ita tamen quod venerabili [] abbati sancti Galli et suo monasterio in sua proprietate nullum preiudicium generetur Insuper eisdem civibus septimanane forum in singulis sextis feriis confirmamus volentes quod omnes qui ad idem forum pro emptionis vel venditionis commercio exercendo confluxerint plena securitate gaudeant et forensium privilegio libertatum Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire quod qui fecerit gravem nostre maiestatis offensam se noverit incursurum In cuius rei testimonium presens scriptum maiestatis nostre sigillo fecimus communiri Datum Teigenhusen IIII idus ianuar ind XIIII anno domini MCCLXXXVI regni vero nostri anno XIII