Charter Document - 04060237

Charter Document - 04060237


Charter Number: 04060237
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1286
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Heinricus nobilis de Vrienstein et Johannes frater suus rector ecclesie in Eschibach prope Raprectswile noticiam rei geste Universitati vestre presentibus innotescat quod cum [] relicta [] quondam dicti de Cieguln et Hugo filius suus mansum ac possesiones vulgariter dictas die hofstat sitas in parrochia de Eilcovwe in loco dicto Hiltishusun cum omnibus suis pertinentibus ad ipsum locum quas a nobis iure feodali dinoscitur possedisse hon[orabilibus] in Christo [] abbatisse et conventui de Tenninkon Cysterciensis ordinis Constanciensis dyocesis dederit et vendiderit pro XIIII marcis puri ac legalis argenti ponderis [] nec tamen id sine nostro consensu adimplere valeret nobis tam ipsi quam conventus predictus attente supplicarunt ut dictas possessiones cum suis pertineneiis eisdem conferremus Nos vero ipsorum piis precibus inclinati supradictis religiosis prenominatas possessiones q[u]as antedicti a nobis iure feodali possederunt nobis publice resignatas domui et conventui in Tenninkon tradidimus et donavimus receptis [pro h]oc decem libris den[ariorum] monete Constanciensis a prefatis de Tenninkon libere imperpetuum possidendas et habendas renunciantes pro nobis et nostris successoribus omni iuri et actioni nunc et in futurum per que premissa tam in iure civili quam ecclesiastico per quemcumque iudicem ecclesiasticum vel secularem possent aliqualiter variari vel irritari Huius rei testes sunt frater Arnoldus de Brvgtal sacerdos et monachus de Capella Heinr sacerdos dictus de Holdurberch Heinr rector ecclesie in Horgun Vol scolasticus abbacie Thuricensis Vol nobilis de Rvsegga Johannes dictus Lvchs Vol minister Dyethelmus et Walt famuli de Rvsegga et alii quam plures Ut autem premissa nullius cavillacionis ingenio valeant irritari presens instrumentum sig[illis] reverendi in Christo domini ac patris R dei gratia episcopi Constanciensis ac meo videlicet Heinrici predicti de Vrienstein quibus et ego Johannes prelibatus utor cum proprium non habeam patenter duximus roborandum Acta sunt h[e]c apud Thvregum in porticu monasterii abbacie Thvricensis anno domini MCCLXXXVI XV kl aprilis indictione XIIII Nos dei gratia episcopus Constanciensis ad petitionem parcium ad maius robur firmitatis presenti scripto sigillum nostrum duximus appendendum Datum Rynaugie anno predicto